- SMOLENSCENSIS Ducatus seu Palatinatus
- SMOLENSCENSIS Ducatus seu PalatinatusDuche de Smolensko, pars est ampla Lithuaniae. Complectitur Ducatum Severiensem; Terram Czernichoviensem, arces septuaginta continentes, et districtum Orsanensem: quibus adiecit Sigismundus III. districtus Rumnensem et Sierpicioviensem. Sed pro maiori parte subest nunc dominio Moschorum, ab A. C. nempe 1645. quô eius primaria urbs Smolenscium expugnara fuit a Moschis.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.